Mors infesta ruens quanuis ex lege parentis
Moribus instructis nulla nocere potest,
Hoc ergo Marii tumulantur membra sepulcro
Summi pontificis, cui fuit alma fides.
5
Clericus officio, primaeuis tonsus ab annis
Militia exacta dux gregis egit oues.
Nobilitas generis radians et origo refulgens
De fructu meriti nobiliores tenet.
Ecclesiae ornatus uasis fabricando sacratis
10
Et manibus propriis praedia iusta colens.
Iustitiae cultor, ciuium fidissima uirtus,
Norma sacerdotum pontificumque decus,
Cura propinquorum, iusto bonus arbiter actu,
Promptus in obsequiis corpore casto dei.
15
Humanis dapibus fixo moderamine fultus
Pascendo inopes se bene pauit ope,
Ieiunando cibans alios, sibi parcus edendo,
Horrea composuit quo modo pastor abit
Peruigil in studiis domini, exorando fidelis
20
Nunc habet inde requiem unde caro fessa fuit.
Quem pietate patrem dulcedinis arua tuentem
Amissis terris credimus esse polis.